Deut.,
x. 20: "Dominum Deum tuum timebis et ei soli servies. Ipsique
adherebis; iurabisque in nomine illius."
int. gl (at end): "non ydolorum".
Ierem., iv. 2: "Et
iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iusticia
et benedicent eum omnes gentes ipsumque laudabunt."
int. gl. (at beginning): "despectis
ydolis per que prius iurabas" and "hos vere comites habent iusiurandum,
qui si defuerint, periurium est".
gl. Et iurabis vivit Dominus:
Hier. [Jerome]. In sugillationem secundum mortuorum deorum per quos
iurat omnis ydolatria.
Mt., v. 33-7: "Iterum audistis quia dictum est antiquis:
Non periurabis: reddes autem
Domino iuramenta tua. [34-6] Ego
autem dico vobis, non iurare omnino, neque per caelum...neque
per terram... [37] Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod
autem his abundantius est, a
malo, est."
gl. reddes autem:
Si iurare contigerit per creatorem iurabis; non per creaturam. Hoc enim
per quod iurat, quilibet veneratur, hoc amat, hoc timet. Ideo lex
precipit ut non iuretur nisi per Deum. Iudei enim per angelos et
hierusalem iurantes creaturas venerabantur honore Dei...Christus vero
omnino iurare prohibet, id est, ne quis qui bonum appetat iusiurandum
et assiduitate iurandi labatur in periurium. Iurat enim Paulus dum Deum
testem facit, non quia bonum sit iurare, sed quia necessarium, dum nisi
iuretur homines sint pigro credere quod est eis utile." "Qui non iurat
peiorare non non potest: sicut qui non loquitur non potest mentiri."
int. gl. (v. 34): "Sermo fidelis pro
iuramento debet haberi." and "Et ita in eum Deum iuras"
gl. Ego autem dico vobis:
"Docet quod nil tam vile in creaturis quod quis peierare debeat: dum a
summo usque ad imum iuramentum vetat, id est, a celo usque ad
capillum..".
int. gl. (v. 36): "Qui iurare prohibet loqui docet" and "Quando
necessitas non cogit"
int. gl. (v. 37): "Quin aliquando necesse iurare, et Paulus iurat licte
a malo fiat".
gl. est, est: non, non:
"Ideo bis dicit: ut quod ore dicis operibus probes, quod verbis negas
factis non comprobes vel confirmes." "Non penitus iurare prohibuit: sed
occasione periurii quod perfectius est, docuit: ond'ens quod ulterius
est a malo esse. Apostolus iurat ut fidem persuadeat. Ecclesia etiam
pro foedere pacis ac fidei suos iurare concedit. Sed Christus quod
perfectius docuit, quod infirmitatis indulsit, quod superstitiosum:
resecavit." "Veritas evangelii iuramentum non recipit: sed alterius
infirmitas id cogit dum veritati non credit."
gl. A malo est: "Non
quidem malum: quia et si non bonum: tamen necessarium sed a malo est,
non tuo sed illius a quo cogeris iurare, id est, ab infirmitate illius
que malum est."
Jac., v. 12: "Ante omnia fratres mei: Nolite
iurare
neque per celum neque per terram neque aliud quodcunque iuramentum.
Sit
autem sermo vester est est non non, ut non sub iudicio decidatis."
gl. Ante omnia fratres mei: Nolite
iurare:
"Quia letiferum lingue virus ad integrum in suis auditoribus exhaurire
desiderat qui detrahere alterutrum vetuit, qui iudicare primum
interdixit, qui in adversitantibus gemiscere prohibuit, que sunt apta
peccata. Addit etiam quod quibusdam leve videtur ut iurandi
consuetudinem tollat, quoniam omne ociosum verbum quod locuti fuerint
homines: reddunt rationem de eo in die iudicii."
gl. neque aliud quodcunque
iuramentum:
"Ideo a iurationis culpa compesco, ne frequenter iurando vera aliquando
etiam in periurium incidatis. Sed eo longius a periurio stetis, quia
nec vere iurare velitis, nisi necessitas cogit. Sed et ille sub
iudicium reatus decidit: qui etsi nunquam peierat, crebrius tamen que
opus est verum deierat. Sicut dederat contristato, sic dat et
infirmanti consilium: qui aliter se a murmurationis stulticia tueatur,
iuxtaque modum vulneris, modum ponit medellae. Tristatus pro se oret.
Infirmatus corpore vel fide, quia maiorem sustinet plagam, plurimum se
adiutorio, et hoc senio curare meminerit."
Heb., vi. 13-16: "Abrahae namque promittens
deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per
semetipsum [14] dicens: Nisi
benedicens benedicam tibi, et multiplicans multiplicabo te. [15]
Et sic longanimiter ferens adeptus et repromissionem. [16] Homines enim
per maiorem sui iurant, et omnis controversie eorum finis ad
confirmationem est iuramentum. [17] In quo abundantius volens
deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui,
interposuit iusiurandum."
gl. v. 13, Abrahae namque: "Tria
dicit, quod promissio facta, et per iuramentum firmata, et in Abraam
iam impleta."
int. gl. v. 15: "Ideo iuravit Deus, quia homines iurant, ideo per se
cum maiorem non habuerit, quia homines per maiorem iurant."
int. gl. v. 16 inc: "Quia per Deum qui solus verax ex se."
int. gl. v. 16 fin: "Quia sicut inter homines abundanter per
promissionem, sed abundantius per iuramentum".
gl. v. 17, In quo
abundantius etc.: "Quasi Si autem homini qui mendax est per
iuramentum creditur quato magis deo credendum est, qui mentiri non
potest.
int. gl. v. 17 (ad fin.): "Condescendens hominum consuetudini, ut
certos faceret" and "Promissionem et iuramentum".