LAZARUS (Luke xvi)
19homo
quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie
splendide
20et erat quidam mendicus
nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
21cupiens saturari de micis
quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant
ulcera eius
22factum est autem ut
moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus
est autem
et dives et sepultus est in inferno
23elevans oculos suos cum
esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
**
19There
was a certain rich man, who was clothed in purple and fine linen; and
feasted
sumptuously every day.
20And there was a certain
beggar, named Lazarus, who lay at his gate, full of sores,
21Desiring to be filled
with the crumbs that fell from the rich man's table, and no one did
give him;
moreover the dogs came, and licked his sores.
22And it came to pass, that
the beggar died, and was carried by the angels into Abraham's bosom.
And the
rich man also died: and he was buried in hell.
23And
lifting up his eyes
when he was in torments, he saw Abraham afar off, and Lazarus in his
bosom:
**
Innocent
III, SERMO XXVI.
[col.
427B] Homo quidam erat dives, qui
habebat villicum, qui diffamatus erat apud illum, quasi dissipasset
bona ipsius
(Luc. XVI).
Qualiter autem haec
parabola
summatim possit intelligi, frequenter audistis. Quomodo vero
particulatim
intelligi debeat, nondum existimo vos audisse. Dimittamus ergo quod ab
aliis
est expositum, et prosequamur quod a nobis est exponendum. Deus igitur,
quia
justus est et misericors (Psal. CXIV), idcirco in hac parabola
rigorem
et benignitatem ostendit. Rigorem, quia dissipatorem villicum a
villicatione
removit; benignitatem, quia offensus a villico, prudentiam commendabat
ipsius. Homo
namque dives, est Christus, qui est dives in omnibus et super
omnes (